monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 10
Hieronymus, Ioannes, 9 <<<     >>> 11

Caput 10 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb1.278bnf9389.200 ruwb1.279bnf10439.148 r
1 amen amen dico vobis bnf9389.199 r qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
2 qui autem intrat per bnf10439.137 r ostium pastor est ovium
3 huic ostiarius aperit bsb6573.231 v et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
4 et cum proprias oves bnf10439.137 v emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur uwb68.154 r quia sciunt vocem eius
5 alienum csg48.358 autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non bnf10439.138 r noverunt vocem alienorum
6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen bnf10439.138 v dico vobis quia ego sum ostium ovium
8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones csg51.238 sed non audierunt eos oves
9 ego sum ostium uwb1.277 per me si quis inbnf10439.139 rtroierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant bnf10439.139 v et abundantius habeant
11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves probnf10439.140 rpriae csg75.741 bnf9389.199 v videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non bnf10439.140 v pertinet ad eum de ovibus
14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam mebnf10439.141 ram pono pro ovibus
16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile bnf10439.141 v unus pastor
17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
18 nemo tollit eam a me sed ego pono bnf10439.142 r eam a me ipso csg48.359 potestatem habeo ponendi eam uwb68.154 v et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
19 dissensio iterum facta est bnf10439.142 v inter Iudaeos propter sermones hos
20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
21 alii dicebant haec verba non sunt bnf10439.143 r daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
23 et ambulabat Iesus bnf10439.143 v in templo in porticu Salomonis
24 circumdederunt ergo eum Iudaei csg51.239 et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
25 bnf10439.144 r respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
26 sed vos non creditis quia bnf10439.144 v non estis ex ovibus meis
27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeterbnf10439.145 rnum et non rapiet eas quisquam de manu mea
29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
30 ego et Pater unum subnf10439.145 vmus
31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter bnf17226.205-c1 quod eorum opus me lapibnf10439.146 rdatis
33 recsg48.360sponderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
34 respondit eis Iesus nonbnf10439.146 vne scriptum est in lege vestra uwb68.155 r quia ego dixi dii estis
35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est bnf9389.200 v et non potest solvi scriptura
36 quem Pater sanctificabnf10439.147 rvit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
38 si autem facio et si mihi bnf10439.147 v non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
41 et multi venerunt ad eum et dicebant csg51.240 quia Iohannes bnf17226.206 quidem bnf10439.148 v signum fecit nullum
42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum



Hieronymus, Ioannes, 9 <<<     >>> 11
monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik